Liber II
Viri magni nostri maiores non sine causa praeponebant rusticos Romanos urbanis. Ut ruri enim qui in villa vivunt ignaviores, quam qui in agro uersantur in aliquo opere faciendo, sic qui in oppido sederent, quam qui rura colerent, desidiosiores putabant. Itaque annum ita diviserunt, ut nonis modo diebus urbanas res usurparent, reliquis septem ut rura colerent. Quod dum servaverunt institutum, utrumque sunt consecuti, ut et cultura agros fecundissimos haberent et ipsi valetudine firmiores essent, ac ne Graecorum urbana desiderarent gymnasia. Quae nunc vix satis singula sunt, nec putant se habere villam, si non multis vocabulis retinniat Graecis, quom vocent particulatim loca, procoetona, palaestram, apodyterion, peristylon, ornithona, peripteron, oporothecen. Igitur quod nunc intra murum fere patres familiae correpserunt relictis falce et aratro et manus movere maluerunt in theatro ac circo, quam in segetibus ac vinetis, frumentum locamus qui nobis advehat, qui saturi fiamus ex Africa et Sardinia, et navibus vindemiam condimus ex insula Coa et Chia.
Itaque in qua terra culturam agri docuerunt pastores progeniem suam, qui condiderunt urbem, ibi contra progenies eorum propter avaritiam contra leges ex segetibus fecit prata, ignorantes non idem esse agri culturam et pastionem. Alius enim opilio et arator, nec, si possunt in agro pasci armenta, armentarius non aliud ac bubulcus. Armentum enim id quod in agro natum non creat, sed tollit dentibus; contra bos domitus causa fit ut commodius nascatur frumentum in segete et pabulum in novali. Alia, inquam, ratio ac scientia coloni, alia pastoris: coloni ea quae agri cultura factum ut nascerentur e terra, contra pastoris ea quae nata e pecore. Quarum quoniam societas inter se magna, propterea quod pabulum in fundo compascere quam vendere plerumque magis expedit domino fundi et stercoratio ad fructus terrestres aptissima et maxume ad id pecus appositum, qui habet praedium, habere utramque debet disciplinam, et agri culturae et pecoris pascendi, et etiam villaticae pastionis. Ex ea enim quoque fructus tolli possunt non mediocres ex ornithonibus et leporariis et piscinis. E quis quoniam de agri cultura librum Fundaniae uxori propter eius fundum feci, tibi, Niger Turrani noster, qui vehementer delectaris pecore, propterea quod te empturientem in campos Macros ad mercatum adducunt crebro pedes, quo facilius sumptibus multa poscentibus ministres, quod eo facilius faciam, quod et ipse pecuarias habui grandes, in Apulia oviarias et in Reatino equarias, de re pecuaria breviter ac summatim percurram ex sermonibus nostris collatis cum iis qui pecuarias habuerunt in Epiro magnas, tum cum piratico bello inter Delum et Siciliam Graeciae classibus praeessem. Incipiam hinc ***
I.
Cum Menates discessisset, Cossinius mihi, Nos te non dimittemus, inquit, antequam illa tria explicaris, quae coeperas nuper dicere, cum sumus interpellati. Quae tria? inquit Murrius, an ea quae mihi here dixisti de pastoricia re? Ista, inquit ille, quae coeperat hic disserere, quae esset origo, quae dignitas, quae ars *** Ego vero, inquam, dicam dumtaxat quod est historicon, de duabus rebus primis quae accepi, de origine et dignitate, de tertia parte, ubi est de arte, Scrofa suscipiet, ut semigraecis pastoribus dicam graece, hos per mou pollon ameinon. Nam is magister C. Lucili Hirri, generi tui, cuius nobiles pecuariae in Bruttiis habentur. Sed haec ita a nobis accipietis, inquit Scrofa, ut vos, qui estis Epirotici pecuariae athletae, remuneremini nos ac quae scitis proferatis in medium; nemo enim omnia potest scire. Cum accepissem condicionem et meae partes essent primae, non quo non ego pecuarias in Italia habeam, sed non omnes qui habent citharam sunt citharoedi: Igitur, inquam, et homines et pecudes cum semper fuisse sit necesse natura - sive enim aliquod fuit principium generandi animalium, ut putavit Thales Milesius et Zeno Citieus, sive contra principium horum exstitit nullum, ut credidit Pythagoras Samius et Aristoteles Stagerites - necesse est humanae vitae ab summa memoria gradatim descendisse ad hanc aetatem, ut scribit Dicaearchus, et summum gradum fuisse naturalem, cum viverent homines ex his rebus, quae inviolata ultro ferret terra, ex hac vita in secundam descendisse pastoriciam, e feris atque agrestibus ut arboribus ac virgultis decerpendo glandem, arbutum, mora, poma colligerent ad usum, sic ex animalibus cum propter eandem utilitatem, quae possent, silvestria deprenderent ac concluderent et mansuescerent. In quis primum non sine causa putant oves assumptas et propter utilitatem et propter placiditatem; maxime enim hae natura quietae et aptissimae ad vitam hominum. Ad cibum enim lacte et caseum adhibitum, ad corpus vestitum et pelles adtulerunt. Tertio denique gradu a vita pastorali ad agri culturam descenderunt, in qua ex duobus gradibus superioribus retinuerunt multa, et quo descenderant, ibi processerunt longe, dum ad nos perveniret. Etiam nunc in locis multis genere pecudum ferarum sunt aliquot, ab ovibus, ut in Phrygia, ubi greges videntur complures, in Samothrace caprarum, quas Latine rotas appellant. Sunt enim in Italia circum Fiscellum et Tetricam montes multae. De subus nemini ignotum, nisi qui apros non putat sues vocari. Boves perferi etiam nunc sunt multi in Dardania et Maedica et Thracia, asini feri in Phrygia et Lycaonia, equi feri in Hispania citeriore regionibus aliquot.
Origo, quam dixi; dignitas, quam dicam. De antiquis illustrissimus quisque pastor erat, ut ostendit et Graeca et Latina lingua et veteres poetae, qui alios vocant polyarnas, alios polymelos, alios polybutas; qui ipsas pecudes propter caritatem aureas habuisse pelles tradiderunt, ut Argis, Atreus quam sibi Thyesten subduxe queritur; ut in Colchide ad Aeetam, ad cuius arietis pellem profecti regio genere dicuntur Argonautae; ut in Libya ad Hesperidas, unde aurea mala, id est secundum antiquam consuetudinem capras et oves, Hercules ex Africa in Graeciam exportavit. Ea enim a sua voce Graeci appellarunt mela. Nec multo secus nostri ab eadem voce, sed ab alia littera (vox earum non me, sed be sonare uidetur), oves belare vocem efferentes, e quo post balare dicunt extrita littera, ut in multis. Quod si apud antiquos non magnae dignitatis pecus esset, in caelo describendo astrologi non appellassent eorum vocabulis signa, quae non modo non dubitarunt ponere, sed etiam ab iis principibus duodecim signa multi numerant, ab ariete et tauro, cum ea praeponerent Apollini et Herculi. Ii enim dei ea secuntur, sed appellantur Gemini. Nec satis putarunt de duodecim signis sextam partem obtinere pecudum nomina, nisi adiecissent, ut quartam tenerent, capricornum. Praeterea a pecuariis addiderunt capram, haedos, canes. An non etiam item in mari terraque ab his regionibus notae, in mari, quod nominaverunt a capris Aegaeum pelagus, ad Syriam montem Taurum, in Sabinis Cantherium montem, Bosporum unum Thracium, alterum Cimmerium? Nonne in terris multa, ut oppidum in Graecia Hippion Argos? Denique non Italia a vitulis, ut scribit Piso? Romanorum vero populum a pastoribus esse ortum quis non dicit? Quis Faustulum nescit pastorem fuisse nutricium, qui Romulum et Remum educavit? Non ipsos quoque fuisse pastores obtinebit, quod Parilibus potissimum condidere urbem? Non idem, quod multa etiam nunc ex vetere instituto bubus et ovibus dicitur, et quod aes antiquissimum quod est flatum pecore est notatum, et quod, urbs cum condita est, tauro et vacca qua essent muri et portae definitum, et quod, populus Romanus cum lustratur suovitaurilibus, circumaguntur verres aries taurus, et quod nomina multa hebemus ab utroque pecore, a maiore et a minore - a minore Porcius, Ovinius, Caprilius; sic a maiore Equitius, Taurius, Asinius - et idem cognomina adsignificare quod dicuntur, ut Anni Caprae, Statili Tauri, Pomponi Vituli, sic a pecudibus alia multa?
Relicum est de scientia pastorali, de qua est dicendum, quod Scrofa noster, cui haec aetas defert rerum rusticarum omnium palmam, quo melius potest, dicet. Cum convertissent in eum ora omnes, Scrofa, Igitur, inquit, est scientia pecoris parandi ac pascendi, ut fructus quam possint maximi capiantur ex eo, a quibus ipsa pecunia nominata est; nam omnis pecuniae pecus fundamentum. Ea partes habet novem, discretas ter ternas, ut sit una de minoribus pecudibus, cuius genera tria, oves capra sus, altera de pecore maiore, in quo sunt item ad tres species natura discreti, boves asini equi. Tertia pars est in pecuaria quae non parantur, ut ex iis capiatur fructus, sed propter eam aut ex ea sunt, muli canes pastores. Harum una quaeque in se generalis partis habet minimum novenas, quarum in pecore parando necessariae quattuor, alterae in pascendo totidem; praeterea communis una. Ita fiunt omnium partes minimum octoginta et una, et quidem necessariae nec parvae. Primum ut bonum pares pecus, unum scire oportet, qua aetate quamque pecudem parare habereque expediat. Itaque in bubulo pecore minoris emitur annicula et supra decem annorum, quod a bima aut trima fructum ferre incipit neque longius post decimum annum procedit. Nam prima aetas omnis pecoris et extrema sterilis. E quattuor primis altera pars est cognitio formae unius cuiusque pecudis, qualis sit. Magni enim interest, cuius modi quaeque sit ad fructum. Ita potius bovem emunt cornibus nigrantibus quam albis, capram amplam quam parvam, sues procero corpore, capitibus ut sint parvis. Tertia pars est, quo sit seminio quaerendum. Hoc nomine enim asini Arcadici in Graecia nobilitati, in Italia Reatini, usque eo ut mea memoria asinus venierit sestertiis milibus sexaginta et unae quadrigae Romae constiterint quadringentis milibus. Quarta pars est de iure in parando, quem ad modum quamque pecudem emi oporteat civili iure. Quod enim alterius fuit, id ut fiat meum, necesse est aliquid intercedere, neque in omnibus satis est stipulatio aut solutio nummorum ad mutationem domini. In emptione alias stipulandum sanum esse, alias e sano pecore, alias neutrum.
Alterae partes quattuor sunt, cum iam emeris, observandae, de pastione, de fetura, de nutricatu, de sanitate. Pascendi primus locus qui est, eius ratio triplex, in qua regione quamque potissimum pascas et quando et qui, ut capras in montuosis potius locis fruticibus quam in herbidis campis, equas contra. Neque eadem loca aestiva et hiberna idonea omnibus ad pascendum. Itaque greges ovium longe abiguntur ex Apulia in Samnium aestiuatum atque ad publicanum profitentur, ne, si inscriptum pecus paverint, lege censoria committant. Muli e Rosea campestri aestate exiguntur in Burbures altos montes. Qui potissimum quaeque pecudum pascatur, habenda ratio, nec solum quod faeno fit satura equa aut bos, cum sues hoc vitent et quaerant glandem, sed quod hordeum et faba interdum sit quibusdam obiciendum et dandum bubus lupinum et lactariis medica et cytisum; praeterea quod ante admissuram diebus triginta arietibus ac tauris datur plus cibi, ut vires habeant, feminis bubus demitur, quod macescentes melius concipere dicuntur. Secunda pars est de fetura. Nunc appello feturam a conceptu ad partum; hi enim praegnationis primi et extremi fines. Quare primum videndum de admissione, quo quaeque tempore ut ineant facere oporteat. Nam ut suillo pecori a favonio ad aequinoctium vernum putant aptum, sic ovillo ab arcturi occasu usque ad aquilae occasum. Praeterea habenda ratio, quanto antequam incipiat admissura fieri mares a feminis secretos habeant, quod fere in omnibus binis mensibus ante faciunt et armentarii et opiliones. Altera pars est, in fetura quae sint observanda, quod alia alio tempore parere solet. Equa enim ventrem fert duodecim menses, vacca decem, ovis et capra quinos, sus quattuor. In fetura res incredibilis est in Hispania, sed est vera, quod in Lusitania ad oceanum in ea regione, ubi est oppidum Olisipo, monte Tagro quaedam e vento concipiunt certo tempore equae, ut his gallinae quoque solent, quarum ova hypenemia appellant. Sed ex his equis qui nati pulli, non plus triennium vivunt. Quae nata sunt matura et corda, ut pure et molliter stent videndum et ne obterantur. Dicuntur agni cordi, qui post tempus nascuntur ac remanserunt in volvis intimis *** vocant chorion, a quo cordi appellati. Tertia res est, in nutricatu quae observari oporteat, in quo quot diebus matris sugant mammam et id quo tempore et ubi; et si parum habet lactis mater, ut subiciat sub alterius mammam, qui appellantur subrumi, id est sub mamma. Antiquo enim vocabulo mamma rumis, ut opinor. Fere ad quattuor menses a mamma non diiunguntur agni, haedi tres, porci duo. E quis qui iam puri sunt ad sacrificium, ut immolentur, olim appellati sacres, quos appellat Plautus cum ait "quanti sunt porci sacres?" Sic boves altiles ad sacrificia publica saginati dicuntur opimi. Quarta pars est de sanitate, res multiplex ac necessaria, quod morbosum pecus est vitiosum, et quoniam non valet, saepe magna adficiuntur calamitate. Cuius scientiae genera duo, ut in homine, unum ad quae adhibendi medici, alterum quae ipse etiam pastor diligens mederi possit. Eius partes sunt tres. Nam animadvertendum, quae cuiusque morbi sit causa, quaeque signa earum causarum sint, et quae quemque morbum ratio curandi sequi debeat. Fere morborum causae erunt, quod laborant propter aestus aut propter frigora, nec non etiam propter nimium laborem aut contra nullam exercitationem, aut si, cum exercueris, statim sine intervallo cibum aut potionem dederis. Signa autem sunt, ut eorum qui e labore febrem habent adapertum os umido spiritu crebro et corpore calido. Curatio autem, cum hic est morbus, haec: perfunditur aqua et perunguitur oleo et vino tepefacto, et item cibo sustinetur, et inicitur aliquid, ne frigus laedat; sitienti aqua tepida datur. Si hoc genus rebus non proficitur, demittitur sanguis, maxime e capite. Item ad alios morbos aliae causae et alia signa, in omni pecore quae scripta habere oportet magistrum pecoris.
Relinquitur nonum quod dixi, de numero, utriusque partis commune. Nam et qui parat pecus necesse est constituat numerum, quot greges et quantos sit pasturus, ne aut saltus desint aut supersint et ideo fructus dispereant. Praeterea scire oportet, in grege quot feminas habeat, quae parere possint, quot arietes, quot utriusque generis suboles, quot reiculae sint alienandae. In alimoniis, si sunt plures nati, uti quidam faciunt, sequendum ut quosdam subducas, quae res facere solet ut reliqui melius crescant.
Vide, inquit Atticus, ne te fallat et novenae istae partes non exeant extra pecoris minoris ac maioris nomen. Quo pacto enim erunt in mulis et pastoribus novenae partes, ubi nec admissurae nec feturae observantur? In canibus enim video posse dici. Sed do etiam in hominibus posse novenarium retineri numerum, quod in hibernis habent in villis mulieres, quidam etiam in aestivis, et id pertinere putant, quo facilius ad greges pastores retineant, et puerperio familiam faciunt maiorem et rem pecuariam fructuosiorem. Sic, inquam, numerus non est ut sit ad amussim, ut non est, cum dicimus mille naves isse ad Troiam, centumirale esse iudicium Romae. Quare deme, si vis, duas res de mulis, admissuram et parturam. Vaccius, parturam? inquit, proinde ut non aliquotiens dicatur Romae peperisse mulam. Cui ego ut succinerem, subicio Magonem et Dionysium scribere, mula et equa cum conceperint, duodecimo mense parere. Quare non, si hic in Italia cum peperit mula sit portentum, adsentiri omnes terras. Neque enim hirundines et ciconiae, quae in Italia pariunt, in omnibus terris pariunt. Non scitis palmulas careotas Syrias parere in Iudaea, in Italia non posse? Sed Scrofa, Si exigere mavis sine mulorum fetura et nutricatu numerum octoginta et unum, est qui expleas duplicem istam lacunam, quod extraordinariae fructum species duae accedunt magnae, quarum una est tonsura, quod oves ac capras detondent aut uellunt; altera, quae latius patet, de lacte et caseo, quam scriptores Graeci separatim tyropoiian appellaverunt ac scripserunt de ea re permulta.
II.
Sed quoniam nos nostrum pensum absolvimus ac limitata est pecuaria quaestio, nunc rursus vos reddite nobis, o Epirotae, de una quaque re, ut videamus, quid pastores a Pergamide Maledove potis sint. Atticus, qui tunc Titus Pomponius, nunc Quintus Caecilius cognomine eodem, Ego opinor, inquit, incipiam primus, quoniam in me videre coniecisse oculos, et dicam de primigenia pecuaria. E feris enim pecudibus primum dicis oves comprehensas ab hominibus ac mansuefactas. Has primum oportet bonas emere, quae ita ab aetate, si neque vetulae sunt neque merae agnae, quod alterae nondum, alterae iam non possunt dare fructum. Sed ea melior aetas, quam sequitur spes, quam ea quam mors. De forma ovem esse oportet corpore amplo, quae lana multa sit et molli, villis altis et densis toto corpore, maxime circum cervicem et collum, ventrem quoque ut habeat pilosum. Itaque quae id non habent, maiores nostri apicas appellabant ac reiciebant. Esse oportet cruribus humilibus; caudis observate ut sint in Italia prolixis, in Syria brevibus. In primis videndum ut boni seminis pecus habeas. Id fere ex duabus rebus potest animadverti, ex forma et progenie: ex forma, si arietes sint fronte lana vestiti bene, tortis cornibus pronis ad rostrum, ravis oculis, lana opertis auribus, ampli, pectore et scapulis et clunibus latis, cauda lata et longa. Animadvertendum quoque lingua ne nigra aut varia sit, quod fere qui eam habent nigros aut varios procreant agnos. Ex progenie autem animadvertitur, si agnos procreant formosos. In emptionibus iure utimur eo, quo lex praescripsit. In ea enim alii plura, alii pauciora excipiunt; quidam enim pretio facto in singulas oves, ut agni cordi duo pro una ove adnumerentur, et si quoi vetustate dentes absunt, item binae pro singulis ut procedant. De reliquo antiqua fere formula utuntur. Cum emptor dixit "tanti sunt mi emptae?" Et ille respondit "sunt" et expromisit nummos, emptor stipulatur prisca formula sic,"illasce oves, qua de re agitur, sanas recte esse, uti pecus ovillum, quod recte sanum est extra luscam surdam minam, id est ventre glabro, neque de pecore morboso esse habereque recte licere, haec sic recte fieri spondesne?" Cum id factum est, tamen grex dominum non mutavit, nisi si est adnumeratum; nec non emptor pote ex empto vendito illum damnare, si non tradet, quamvis non solverit nummos, ut ille emptorem simili iudicio, si non reddit pretium.
De alteris quattuor rebus deinceps dicam, de pastione, fetura, nutricatu, sanitate. Primum providendum ut totum annum recte pascantur intus et foris; stabula idoneo loco ut sint, ne ventosa, quae spectent magis ad orientem quam ad meridianum tempus. Ubi stent, solum oportet esse eruderatum et proclivum, ut everri facile possit ac fieri purum. Non enim solum ea uligo lanam corrumpit ovium, sed etiam ungulas, ac scabras fieri cogit. Cum aliquot dies steterunt, subicere oportet virgulta alia, quo mollius requiescant purioresque sint; libentius enim ita pascuntur. Faciendum quoque saepta secreta ab aliis, quo incientes secludere possis, item quo corpore aegro. Haec magis ad villaticos greges animaduertenda. Contra illae in saltibus quae pascuntur et a tectis absunt longe, portant secum crates aut retia, quibus cohortes in solitudine faciant, ceteraque utensilia. Longe enim et late in diversis locis pasci solent, ut multa milia absint saepe hibernae pastiones ab aestivis. Ego vero scio, inquam; nam mihi greges in Apulia hibernabant, qui in Reatinis montibus aestivabant, cum inter haec bina loca, ut iugum continet sirpiculos, sic calles publicae distantes pastiones. Eaeque ibi, ubi pascuntur in eadem regione, tamen temporibus distinguntur, aestate quod cum prima luce exeunt pastum, propterea quod tunc herba roscida meridianam, quae est aridior, iucunditate praestat. Sole exorto potum propellunt, ut redintegrantes rursus ad pastum alacriores faciant. Circiter meridianos aestus, dum defervescant, sub umbriferas rupes et arbores patulas subigunt, quoad refrigeratur. Aere vespertino rursus pascunt ad solis occasum. Ita pascere pecus oportet, ut averso sole agat; caput enim maxime ovis molle est. Ab occasu parvo intervallo interposito ad bibendum appellunt et rursus pascunt, quoad contenebravit; iterum enim tum iucunditas in herba redintegrabit. Haec a uergiliarum exortu ad aequinoctium autumnale maxime observant. Quibus in locis messes sunt factae, inigere est utile duplici de causa: quod et caduca spica saturantur et obtritis stramentis et stercoratione faciunt in annum segetes meliores. Reliquae pastiones hiberno ac verno tempore hoc mutant, quod pruina iam exhalata propellunt in pabulum et pascunt diem totum ac meridiano tempore semel agere potum satis habent.
Quod ad pastiones attinet, haec fere sunt; quod ad feturam, quae dicam. Arietes, quibus sis usurus ad feturam, bimestri tempore ante secernendum et largius pabulo explendum. Cum redierunt ad stabula e pastu, hordeum si est datum, firmiores fiunt ad laborem sustinendum. Tempus optimum ad admittendum ab arcturi occasu ad aquilae occasum, quod quae postea concipiuntur, fiunt vegrandes atque imbecillae. Ovis praegnas est diebus CL. Itaque fit partus exitu autumnali, cum aer est modice temperatus et primitus oritur herba imbribus primoribus evocata. Quam diu admissura fit, eadem aqua uti oportet, quod commutatio et lanam facit variam et corrumpit uterum. Cum omnes conceperunt, rursus arietes secernendi, iam factis praegnatibus quod sunt molesti, obsunt. Neque pati oportet minores quam bimas saliri, quod neque natum ex his idoneum est, neque non ipsae fiunt deteriores; et non meliores quam trimae admissae. Deterrent ab saliendo, et fiscellas e iunco aliave qua re quod alligant ad naturam; commodius servantur, si secretas pascunt.
In nutricatu, cum parere coeperunt, inigunt in stabula, eaque habent ad eam rem seclusa, ibique nata recentia ad ignem prope ponunt, quoad convaluerunt. Biduum aut triduum retinent, dum adcognoscant matrem agni et pabulo se saturent. Deinde matres cum grege pastum prodeunt, retinent agnos, ad quos cum reductae ad vesperum, aluntur lacte et rursus discernuntur, ne noctu a matribus conculcentur. Hoc item faciunt mane, antequam matres in pabulum exeant, ut agni satulli fiant lacte. Circiter decem dies cum praeterierunt, palos offigunt et ad eos alligant libro aut qua alia re levi distantes, ne toto die cursantes inter se teneri delibent aliquid membrorum. Si ad matris mammam non accedet, admovere oportet et labra agni unguere buturo aut adipe suilla et olfacere labra lacte. Diebus post paucis obicere iis viciam molitam aut herbam teneram, antequam exeunt pastum et cum reverterunt. Et sic nutricantur, quoad facti sunt quadrimestres. Interea matres eorum iis temporibus non mulgent quidam; qui id melius, omnino perpetuo, quod et lanae plus ferunt et agnos plures. Cum depulsi sunt agni a matribus, diligentia adhibenda est, ne desiderio senescant. Itaque deliniendum in nutricatu pabuli bonitate et a frigore et aestu ne quid laboret curandum. Cum oblivione iam lactis non desiderat matrem, tum denique compellendum in gregem ovium. Castrare oportet agnum non minorem quinque mensum, neque antequam calores aut frigora se fregerunt. Quos arietes summittere volunt, potissimum eligunt ex matribus, quae geminos parere solent. Pleraque similiter faciendum in ovibus pellitis, quae propter lanae bonitatem, ut sunt Tarentinae et Atticae, pellibus integuntur, ne lana inquinetur, quo minus vel infici recte possit vel lavari ac putari. Harum praesepia ac stabula ut sint pura maiorem adhibent diligentiam, quam hirtis. Itaque faciunt lapide strata, urina necubi in stabulo consistat. His quaecumque lubenter vescuntur, ut folia ficulnea et palea, vinacea, furfures, obiciuntur modice, ne parum aut nimium saturentur. Utrumque enim ad corpus alendum inimicum, ut maxime amicum cytisum et medica. Nam et pingues facit facillime et genit lacte.
De sanitate sunt multa; sed ea, ut dixi, in libro scripta magister pecoris habet, et quae opus ad medendum, portat secum. Relinquitur de numero, quem faciunt alii maiorem, alii minorem. Nulli enim huius moduli naturales. Illud fere omnes in Epiro facimus, ne minus habeamus in centena soves hirtas singulos homines, in pellitas binos.
III.
Cui Cossinius, Quoniam satis balasti, inquit, o Faustule noster, accipe a me cum Homerico Melanthio cordo de capellis, et quem ad modum breviter oporteat dicere, disce. Qui caprinum gregem constituere vult, in eligendo animadvertat oportet primum aetatem, ut eam paret, quae iam ferre possit fructum, et de iis eam potius, quae diutius; novella enim quam vetus utilior. De forma uidendum ut sint firmae, magnae, corpus leve ut habeant, crebro pilo, nisi si glabrae sunt (duo enim genera earum); sub rostro duas ut mammulas pensiles habeant, quod eae fecundiores; ubere sint grandiore, ut et lac multum et pingue habeant pro portione. Hircus molliori et potissimum pilo albo ac cervice et collo brevi, gurgulione longiore. Melior fit grex, si non est ex collectis comparatus, sed ex consuetis una. De seminio dico eadem, quae Atticus in ovibus; hoc aliter, ovium semen tardius esse, quo eae sint placidiores; contra caprile mobilius esse, de quarum uelocitate in Originum libro Cato scribit haec: "in Sauracti et Fiscello caprae ferae sunt, quae saliunt e saxo pedes plus sexagenos". Oves enim, quas pascimus, ortae sunt ab ovibus feris, sic quas alimus caprae a capris feris ortae, a quis propter Italiam Caprasia insula est nominata. De capris quod meliore semine eae quae bis pariant, ex his potissimum mares solent summitti ad admissuras. Quidam etiam dant operam ut ex insula Melia capras habeant, quod ibi maximi ac pulcherrimi existimantur fieri haedi.
De emptione aliter dico atque fit, quod capras sanas sanus nemo promittit; numquam enim sine febri sunt. Itaque stipulantur paucis exceptis verbis, ac Manilius scriptum reliquit sic: "illasce capras hodie recte esse et bibere posse habereque recte licere, haec spondesne?" De quibus admirandum illud, quod etiam Archelaus scribit: non ut reliqua animalia naribus, sed auribus spiritum ducere solere pastores curiosiores aliquot dicunt.
De alteris quattuor quod est de pastu, hoc dico: Stabulatur pecus melius, ad hibernos exortos si spectat, quod est alsiosum. Id, ut pleraque, lapide aut testa substerni oportet, caprile quo minus sit uliginosum ac lutulentum. Foris cum est pernoctandum, item in eandem partem caeli quae spectent saepta oportet substerni virgultis, ne oblinantur. Non multo aliter tuendum hoc pecus in pastu atque ovillum, tamen habent sua propria quaedam, quod potius silvestribus saltibus delectantur quam pratis; studiose enim de agrestibus fruticibus pascuntur atque in locis cultis virgulta carpunt. Itaque a carpendo caprae nominatae. Ab hoc in lege locationis fundi excipi solet, ne colonus capra natum in fundo pascat. Harum enim dentes inimici sationi, quas etiam astrologi ita receperunt in caelum, ut extra lembum duodecim signorum excluserint; sunt duo haedi at capra non longe a tauro. Quod ad feturam pertinet, desistente autumno exigunt a grege in campo hircos in caprilia, item ut in arietibus dictum. Quae concepit, post quartum mensem reddit tempore verno. In nutricatu haedi, trimestres cum sunt facti, tum submittitur et in grege incipiunt esse. Quid dicam de earum sanitate, quae numquam sunt sanae? Nisi tamen illud unum: quaedam scripta habere magistros pecoris, quibus remediis utantur ad morbos quosdam earum ac vulneratum corpus, quod usu venit iis saepe, quod inter se cornibus pugnant atque in spinosis locis pascuntur. Relinquitur de numero, qui in gregibus est minor caprino quam in ovillo, quod caprae lascivae et quae dispergant se; contra oves quae se congregent ac condensent in locum unum. Itaque in agro Gallico greges plures potius faciunt quam magnos, quod in magnis cito existat pestilentia, quae ad perniciem eum perducat. Satis magnum gregem putant esse circiter quinquagenas. Quibus adsentiri putant id quod usu venit Gaberio, equiti Romano. Is enim cum in suburbano mille iugerum haberet et a caprario quodam, qui adduxit capellas ad urbem decem, sibi in dies singulos denarios singulos dare audisset, coegit mille caprarum, sperans se capturum de praedio in dies singulos denarium mille. Tantum enim fefellit, ut brevi omnes amiserit morbo. Contra in Sallentinis et in Casinati ad centenas pascunt. De maribus et feminis idem fere discrimen, ut alii ad denas capras singulos parent hircos, ut ego; alii etiam ad quindecim, ut Menas; non nulli etiam, ut Murrius, ad viginti.
IV.
Sed quis e portu potius Italico prodit ac de suillo pecore expedit? Tametsi Scrofam potissimum de ea re dicere oportere cognomen eius significat.Cui Tremelius, Ignorare, inquit, videre, cur appeller Scrofa. Itaque ut etiam hi propter te sciant, cognosce meam gentem suillum cognomen non habere, nec me esse ab Eumaeo ortum. Avus meus primum appellatus est Scrofa, qui quaestor cum esset Licinio Nervae praetori in Macedonia provincia relictus, qui praeesset exercitui, dum praetor rediret, hostes, arbitrati occasionem se habere victoriae, impressionem facere coeperunt in castra. Avos, cum cohortaretur milites ut caperent arma atque exirent contra, dixit celeriter se illos, ut scrofa porcos, disiecturum id quod fecit. Nam eo proelio hostes ita fudit ac fugavit, ut eo Nerva, praetor imperator sit appellatus, avus cognomen invenerit ut diceretur Scrofa. Itaque proavos ac superiores de Tremeliis nemo appellatus Scrofa, nec minus septimus sum deinceps praetorius in gente nostra. Nec tamen defugio quin dicam quae scio de suillo pecore. Agri enim culturae ab initio fui studiosus, nec de pecore suillo mihi et vobis, magnis pecuariis, ea res non est communis. Quis enim fundum colit nostrum, quin sues habeat, et qui non audierit patres nostros dicere ignavum et sumptuosum esse, qui succidiam in carnario suspenderit potius ab laniario quam e domestico fundo?
Ergo qui suum gregem vult habere idoneum, eligere oportet primum bona aetate, secundo bona forma (ea est cum amplitudine membrorum, praeterquam pedibus capite), unicoloris potius quam varias. Cum haec eadem ut habeant verres videndum, tum utique sint cervicibus amplis. Boni seminis sues animadvertuntur a facie et progenie et regione caeli: a facie, si formosi sunt verris et scrofa; a progenie, si porcos multos pariunt; a regione, si potius ex his locis, ubi nascuntur amplae quam exiles, pararis. Emi solent sic: "illasce sues sanas esse habereque recte licere noxisque praestari neque de pecore morboso esse spondesne?" Quidam adiciunt perfunctas esse a febri et a foria.
In pastu locus huic pecori aptus uliginosus, quod delectatur non solum aqua sed etiam luto. Itaque ob eam rem aiunt lupos, cum sint nancti sues, trahere usque ad aquam, quod dentes fervorem carnis ferre nequeant. Hoc pecus alitur maxime glande, deinde faba et hordeo et cetero frumento, quae res non modo pinguitudinem efficiunt, se etiam carnis iucundum saporem. Pastum exigunt aestate mane et, antequam aestus incipiat, subigunt in umbrosum locum, maxime ubi aqua sit; post meridiem rursus lenito fervore pascunt. Hiberno tempore non prius exigunt pastum, quam pruina evanuit ac colliquefacta est glacies. Ad feturam verres duobus mensibus ante secernendi. Optimum ad admissuram tempus a favonio ad aequinoctium vernum; ita enim contingit ut aestate pariat. Quattuor enim menses est praegnans et tunc parit, cum pabulo abundat terra. Neque minores admittendae quam anniculae; melius viginti menses exspectare, ut bimae pariant. Cum coeperunt, id facere dicuntur usque ad septimum annum recte. Admissuras cum faciunt, prodigunt in lutosos limites ac lustra, ut uolutentur in luto, quae enim illorum requies, ut lavatio hominis. Cum omnes conceperunt, rursus segregant verres. Verris octo mensum incipit salire, permanet ut id recte facere possit ad trimum, deinde it retro, quoad pervenit ad lanium. Hic enim conciliator suillae carnis datus populo.
Sus graece dicitur hys, olim thys dictus ab illo verbo quod dicunt thyein, quod est immolare. Ab suillo enim pecore immolandi initium primum sumptum videtur, cuius vestigia, quod initiis Cereris porci immolantur, et quod initiis pacis, foedus cum feritur, porcus occiditur, et quod nuptiarum initio antiqui reges ac sublimes viri in Etruria in coniunctione nuptiali nova nupta et nouus maritus primum procum immolant. Prisci quoque Latini, etiam Graeci in Italia idem factitasse videntur. Nam et nostrae mulieres, maxime nutrices, naturam qua feminae sunt in virginibus appellant porcum, et Graecae choeron, significantes esse dignum insigne nuptiarum. Suillum pecus donatum ab natura dicunt ad epulandum; itaque iis animam datam esse proinde ac salem, quae servaret carnem. E quis succidias Galli optimas et maximas facere consuerunt. Optimarum signum, quod etiam nunc quotannis e Gallia adportantur Romam pernae Comacinae et Cavarae et petasiones. De magnitudine Gallicarum succidiarum Cato scribit his verbis: "in Italia Insubres terna atque quaterna milia aulia succidia vere sus usque adeo pinguitudine crescere solet, ut se ipsa stans sustinere non possit neque progredi usquam. Itaque eas siquis quo traicere volt, in plaustrum imponit". In Hispania ulteriore in Lusitania sus cum esset occisus, Atilius Hispaniensis, minime mendax et multarum rerum peritus in doctrina, dicebat L. Volumnio senatori missam esse offulam cum duabus costis, quae penderet tres et viginti pondo, eiusque suis a cute ad os pedem et tres digitos fuisse. Cui ego, Non minus res admiranda cum mi esset dicta in Arcadia, scio me isse spectatum suem, quae prae pinguitudine carnis non modo surgere non posset, sed etiam ut in eius corpore sorex exesa carne nidum fecisset et peperisset mures. Hoc etiam in Venetia factum accepi.
Sus ad feturam quae sit fecunda, animadvertunt fere ex primo partu, quod non multum in reliquis mutat. In nutricatu, quam porculationem appellant, binis mensibus porcos sinunt cum matribus; secundo, cum iam pasci possunt, secernunt. Porci, qui nati hieme, fiunt propter frigora et quod matres aspernantur propter exiguitatem lactis, quod dentibus sauciantur propterea mammae. Scrofa in sua quaeque hara suos alat oportet porcos, quod alienos non aspernatur et ideo, si conturbati sunt, in fetura fit deterior. Natura divisus earum annus bifariam, quod bis parit in anno: quaternis mensibus fert ventrem, binis nutricat. Haram facere oportet circiter trium pedum altam et latam amplius paulo, ea altitudine abs terra, ne, dum exilire velit praegnas, abortet. Altitudinis modus sit, ut subulcus facile circumspicere possit nequi porcellus a matre opprimatur, et ut facile purigare possit cubile. In haris ostium esse oportet et limen inferius altum palmipedale, ne porci, ex hara cum mater prodit, transilire possint. Quotienscumque haras subulcus purgat, totiens harenam inicere oportet, aut quid item quod exsugat umorem in singulas haras inicere debet; et cum peperit, largiore cibatu sustentare, quo facilius lac suppeditare possit. Quibus hordei circiter binas libras aqua madefactas dare solent, quod quidam duplicant, ut sit mane et vesperi, si alia quae obiciant non habuerint. Cum porci depulsi sunt a mamma, a quibusdam delici appellantur neque iam lactantes dicuntur, qui a partu decimo die habentur puri, et ab eo appellantur ab antiquis sacres, quod tum ad sacrificium idonei dicuntur primum. Itaque aput Plautum in Menaechmis, cum insanum quem putat, ut pietur, in oppido Epidamno interrogat "quanti hic porci sunt sacres?" Si fundus ministrat, dari solent vinacea ac scopi ex uvis. Amisso nomine lactantes dicuntur nefrendes ab eo, quod nondum fabam frendere possunt, id est frangere. Porcus Graecum est nomen antiquum, sed obscuratum, quod nunc eum uocant choeron. In eorum partu scrofae bis die ut bibant curant lactis causa. Parere dicunt oportere porcos, quot mammas habeat; si minus pariat, fructuariam idoneam non esse; si plures pariat, esse portentum. In quo illud antiquissimum fuisse scribitur, quod sus Aeneae Lavini triginta porcos peperit albos. Itaque quod portenderit factum, post tricesimum annum ut Lavinienses condiderint oppidum Albam. Huius suis ac porcorum etiam nunc vestigia apparent, quod et simulacra eorum ahenea etiam nunc in publico posita, et corpus matris ab sacerdotibus, quod in salsura fuerit, demonstratur. Nutricare octonos porcos parvulos primo possunt; incremento facto a peritis dimidia pars removeri solet, quod neque mater potest sufferre lac, neque congenerati alescendo roborari. A partu decem diebus proximis non producunt ex haris matrem, praeterquam potum. Praeteritis decem diebus sinunt exire pastum in propincum locum villae, ut crebro reditu lacte alere possint porcos. Cum creverunt, patiuntur sequi matrem pastum domique secernunt a matribus ac seorsum pascunt, ut desiderium ferre possint parentis nutricis, quod decem diebus assecuntur. Subulcus debet consuefacere, omnia ut faciant ad bucinam. Primo cum incluserunt, cum bucinatum est, aperiunt, ut exire possint in eum locum, ubi hordeum fusum in longitudine. Sic enim minus disperit, quam si in acervo positum, et plures facilius accedunt. Ideo ad bucinam convenire dicuntur, ut silvestri loco dispersi ne dispereant. Castrantur verres commodissime anniculi, utique ne minores quam semestres; quo facto nomen mutant atque e verribus dicuntur maiales. De sanitate suum unum modo exempli causa dicam: porcis lactentibus si scrofa lac non potest suppeditare, triticum frictum dari oportet (crudum enim solvit alvom) vel hordeum obici ex aqua, quoad fiant trimestres. De numero in centum sues decem verres satis esse putant; quidam etiam hinc demunt. Greges inaequabiles habent; sed ego modicum puto centenarium; aliquot maiores faciunt, ita ut ter quinquagenos habeant. Porcorum gregem alii duplicant, alii etiam maiorem faciunt. Minor grex quam maior minus sumptuosus, quod comites subulcus pauciores quaerit. Itaque gregis numerum pastor ab sua utilitate constituit, non ut quot verres habeat; id enim ab natura sumendum.
V.
Haec hic. At Quintus Lucienus senator, homo quamvis humanus ac iocosus, introiens, familiaris omnium nostrum, Synepirotae, inquit, chairete; Scrofam enim et Varronem nostrum, poimena laon, mane salutavi. Cum alius eum salutasset, alius conviciatus esset, qui tam sero venisset ad constitutum, Videbo iam vos, inquit, balatrones, et hoc adferam meum corium et flagra. Tu vero, Murri, veni mi advocatus, dum asses solvo Laribus, si postea a me repetant, ut testimonium perhibere possis. Atticus Murrio, Narra isti, inquit, eadem, qui sermones sint habiti et quid reliqui sit, ut ad partes paratus veniat; nos interea secundum actum de maioribus adtexamus. In quo quidem, inquit Vaccius, meae partes, quoniam boves ibi. Quare dicam, de bubulo pecore quam acceperim scientiam, ut, siquis quid ignorat, discat; siquis scit, nuncubi labar observet. Vide quid agas, inquam, Vacci. Nam bos in pecuaria maxima debet esse auctoritate, praesertim in Italia, quae a bubus nomen habere sit existimata. Graecia enim antiqua, ut scribit Timaeus, tauros vocabat italos, a quorum multitudine et pulchritudine et fetu uitulorum Italiam dixerunt. Alii scripserunt, quod ex Sicilia Hercules persecutus sit eo nobilem taurum, qui diceretur italus. Hic socius hominum in rustico opere et Cereris minister, ab hoc antiqui manus ita abstineri voluerunt, ut capite sanxerint, siquis occidisset. Qua in re testis Attice, testis Peloponnesos. Nam ab hoc pecore Athenis Buzyges nobilitatus, Argis Bomagiros. Novi, inquit ille, maiestatem boum et ab his dici pleraque magna, ut busycon bupaeda bulimon boopin, uvam quoque bumammam. Praeterea scio hunc esse, in quem potissimum Iuppiter se convertit, cum exportavit per mare e Phoenice amans Europam; hunc esse, qui filios Neptuni a Menalippa servarit, ne in stabulo infantes grex boum obtereret; denique ex hoc putrefacto nasci dulcissimas apes, mellis matres, a quo eas Graeci bugenes appellant; et hunc Plautium locutum esse Latine quam Hirrium praetorem renuntiatum Romam in senatum scriptum habemus. Sed bono animo es, non minus satisfaciam tibi, quam qui Bugoniam scripsit.
Primum in bubulo genere aetatis gradus dicuntur quattuor, prima vitulorum, secunda iuvencorum, tertia bovum novellorum, quarta vetulorum. Discernuntur in prima vitulus et vitula, in secunda iuvencus et iuvenca, in tertia et quarta taurus et vacca. Quae sterilis est vacca, taura appellata; quae praegnas, horda. Ab eo in fastis dies hordicidia nominatur, quod tum hordae boves immolantur. Qui gregem armentorum emere vult, observare debet primum, ut sint eae pecudes aetate potius ad fructus ferendos integrae quam iam expartae; ut sint bene compositae, ut integris membris, oblongae, amplae, nigrantibus cornibus, latis frontibus, oculis magnis et nigris, pilosis auribus, compressis malis subsimae, ne gibberae, spina leviter remissa, apertis naribus, labris subnigris, cervicibus crassis ac longis, a collo palea demissa, corpore bene costato, latis umeris, bonis clunibus, codam profusam usque ad calces ut habeant, inferiorem partem frequentibus pilis subcrispam, cruribus potius minoribus rectis, genibus eminulis distantibus inter se, pedibus non latis, neque ingredientibus qui displudantur, nec cuius ungulae divaricent, et cuius ungues sint leves et pares, corium tactu non asperum ac durum, colore potissimum nigro, deinde robeo, tertio helvo, quarto albo; mollissimus enim hic, ut durissimus primus. De mediis duobus prior quam posterior in eo prior, utrique plures quam nigri et albi. Neque non praeterea ut mares seminis boni sint, quorum et forma est spectanda, et qui ex his orti sunt respondent ad parentum speciem. Et praeterea quibus regionibus nati sint refert; boni enim generis in Italia plerique Gallici ad opus, contra nugatorii Ligusci. Transmarini Epirotici non solum meliores totius Graeciae, de etiam quam Italiae. Tametsi quidam de Italicis, quos propter amplitudinem praestare dicunt, victimas faciunt atque ad deorum servant supplicia, qui sine dubio ad res divinas propter dignitatem amplitudinis et coloris praeponendi. Quod eo magis fit, quod albi in Italia non tam frequentes quam in Thracia ad melana kolpon, ubi alio colore pauci. Eos cum emimus domitos, stipulamur sic: "illosce boves sanos esse noxisque praestari"; cum emimus indomitos, sic: "illosce iuvencos sanos recte deque pecore sano esse noxisque praestari spondesne?" Paulo verbosius haec, qui Manili actiones secuntur lanii, qui ad cultrum bovem emunt; qui ad altaria, hostiae sanitatem non solent stipulari.
Pascuntur armenta commodissime in nemoribus, ubi virgulta et frons multa; hieme cum hibernant secundum mare, aestu abiguntur in montes frondosos. Propter feturam haec servare soleo. Ante admissuram mensem unum ne cibo et potione se impleant, quod existimantur facilius macrae concipere. Contra tauros duobus mensibus ante admissuram herba et palea ac faeno facio pleniores et a feminis secerno. Habeo tauros totidem, quot Atticus, ad matrices LXX duo, unum anniculum, alterum bimum. Haec secundum astri exortum facio, quod Graeci vocant lyran, fidem nostri. Tum denique tauros in gregem redigo. Mas an femina sit concepta, significat descensu taurus, cum init, quod, si mas est, in dexteriorem partem abit; si femina, in sinisteriorem. Cur hoc fiat, vos videritis, inquit mihi, qui Aristotelem legitis. Non minores oportet inire bimas, ut trimae pariant, eo melius, si quadrimae. Pleraeque pariunt in decem annos, quaedam etiam plures. Maxime idoneum tempus ad concipiendum a delphini exortu usque ad dies quadraginta aut paulo plus. Quae enim ita conceperunt, temperatissimo anni tempore pariunt; vaccae enim mensibus decem sunt praegnates. De quibus admirandum scriptum inveni, exemptis testiculis si statim admiseris taurum, concipere. Eas pasci oportet locis viridibus et aquosis. Cavere oportet ne aut angustius stent aut feriantur aut concurrant. Itaque quod eas aestate tabani concitare solent et bestiolae quaedam minutae sub cauda ali, ne concitentur, aliqui solent includere saeptis. Iis substerni oportet frondem aliudve quid in cubilia, quo mollius conquiescant. Aestate ad aquam appellendum bis, hieme semel. Cum parere coeperunt, secundum stabula pabulum servari oportet integrum, quod egredientes degustare possint; fastidiosae enim fiunt. Et providendum, quo recipiunt se, ne frigidus locus sit; algor enim eas et famis macescere cogit. In alimoniis armenticium pecus sic contuendum. Lactantes cum matribus ne cubent; obteruntur enim. Ad eas mane adigi oportet, et cum redierunt e pastu. Cum creverunt vituli, levandae matres pabulo viridi obiciendo in praesepiis. Item his, ut fere in omnibus stabulis, lapides substernendi aut quid item, ne ungulae putrescant. Ab aequinoctio autumnali una pascuntur cum matribus. Castrare non oportet ante bimatum, quod difficulter, si aliter feceris, se recipiunt; qui autem postea castrantur, duri et inutiles fiunt. Item ut in reliquis gregibus pecuariis dilectus quotannis habendus et reiculae reiciundae, quod locum occupant earum quae ferre possunt fructus. Siquae amisit vitulum, ei supponere oportet eos, quibus non satis praebent matres. Semestribus vitulis obiciunt furfures triticios et farinam hordeaceam et teneram herbam et ut bibant mane et vesperi curant. De sanitate sunt complura, quae exscripta de Magonis libris armentarium meum crebro ut aliquid legat curo. Numerus de tauris et vaccis sic habendus, ut in sexaginta unus sit anniculus, alter bimus. Quidam habent aut minorem aut maiorem numerum; nam apud Atticum duo tauri in septuaginta matribus sunt. Numerum gregum alius facit alium, quidam centenarium modicum putant esse, ut ego. Atticus centum viginti habet, ut Lucienus.
VI.
Haec ille. At Murrius, qui, dum loquitur Vaccius, cum Lucieno redisset, Ego, inquit, de asinis potissimum dicam, quod sum Reatinus, ubi optimi et maximi fiunt, e quo seminio ego hic procreavi pullos et ipsis Arcadibus vendidi aliquotiens. Igitur asinorum gregem qui facere vult bonum, primum videndum ut mares feminasque bona aetate sumat, utrique ut quam diutissime fructum ferre possint; firmos, omnibus partibus honestos, corpore amplo, seminio bono, ex his locis, unde optumi exeunt, quod faciunt Peloponnesi cum potissimum eos ex Arcadia emant, in Italia ex agro Reatino. Non enim, si murenae optimae flutae sunt in Sicilia et helops ad Rhodon, continuo hi pisces in omni mari similes nascuntur. Horum genera duo: unum ferum, quos vocant onagros, ut in Phrygia et Lycaonia sunt greges multi; alterum mansuetum, ut sunt in Italia omnes. Ad seminationem onagrus idoneus, quod et e fero fit mansuetus facile et e mansueto ferus numquam. Quod similes parentum genuntur, eligendi et mas et femina cum dignitate ut sit. In mercando item ut ceterae pecudes emptionibus et traditionibus dominum mutant, et de sanitate ac noxa solet caveri. Commode pascuntur farre et furfuribus hordeaceis. Admittuntur ante solstitium, ut eodem tempore alterius anni pariant; duodecimo enim mense conceptum semen reddunt. Praegnates opere levant; venter enim labore nationem reddit deteriorem. Marem non deiungunt ab opere, quod remissione laboris fit deterior. In partu eadem fere observant, quae in equis. Secundum partum pullos anno non removent a matre. Proximo anno noctibus patiuntur esse cum his et leniter capistris aliave qua re habent vinctos. Tertio anno domare incipiunt ad eas res, ad quas quisque eos vult habere in usu. Relinquitur de numero, quorum greges non sane fiunt, nisi ex eis qui onera portant, ideo quod plerique diducuntur ad molas aut ad agri culturam, ubi quid vehendum est, aut etiam ad arandum, ubi levis est terra, ut in Campania. Greges fiunt fere mercatorum, ut eorum qui e Brundisino aut Apulia asellis dossuariis comportant ad mare oleum aut vinum itemque frumentum aut quid aliud.
VII.
Lucienus: Ego quoque adveniens aperiam carceres, inquit, et equos emittere incipiam, nec solum mares, quos admissarios habeo, ut Atticus, singulos in feminas denas. E quis feminas Q. Modius Equiculus, vir fortissimus, etiam patre militari, iuxta ac mares habere solebat. Horum equorum et equarum greges qui habere voluerunt, ut habeant aliqui in Peloponneso et in Apulia, primum spectare oportet aetatem, quam praecipiunt sic. Videmus ne sint minores trimae, maiores decem annorum. Aetas cognoscitur et equorum et fere omnium qui ungulas indivisas habent et etiam cornutarum, quod equus triginta mensibus primum dentes medios dicitur amittere, duo superiores, totidem inferiores. Incipientes quartum agere annum itidem eiciunt et totidem eiciunt proxumos eorum quos amiserunt, et incipiunt nasci, quos vocant columellares. Quinto anno incipiente item eodem modo amittere binos, cum cavos habeat tum renascentes, ei sexto anno impleri, septumo omnes habere solet renatos et completos. Hoc maiores qui sunt, intellegi negant posse, praeterquam cum dentes sint facti brocchi et supercilia cana et sub ea lacunae, ex observatu dicunt eum equom habere annos sedecim. De forma esse oportet magnitudine modica, quod nec vastos nec minutos decet esse, equas clunibus ac ventribus latis. Equos, ad admissuram quos velis habere, legere oportet amplo corpore, formosos, nulla parte corporis inter se non congruenti. Qualis futurus sit equus, e pullo coniectari potest: si caput habet non magnum nec membris confusis si est, oculis nigris, naribus non angustis, auribus applicatis, iuba crebra, fusca, subcrispa subtenuibus saetis, inplicata in dexteriorem partem cervicis, pectus latum at plenum, umeris latis, ventre modico, lumbis deorsum versus pressis, scapulis latis, spina maxime duplici, si minus, non exstanti, coda ampla subcrispa, cruribus rectis aequalibus intro versus potius figuratis, genibus rutundis ne magnis, ungulis duris; toto corpore ut habeat venas, quae animadverti possint, quod qui huiusce modi sit, cum est aeger, ad medendum appositus. De stirpe magni interest qua sint, quod genera sunt multa. Itaque ab hoc nobiles a regionibus dicuntur, in Graecia Thessalici equi a Thessalia, in Italia ab Apulia Apuli, ab Rosea Roseani. Equi boni futuri signa, si cum gregalibus in pabulo contendit in currendo aliave qua re, quo potior sit; si, cum flumen travehundum est gregi, in primis progreditur ac non respectat alios. Emptio equina similis fere ac boum et asinorum, quod eisdem rebus in emptione dominum mutant, ut in Manili actionibus sunt perscripta.
Equinum pecus pascendum in pratis potissimum herba, in stabulis ac praesepibus arido faeno; cum pepererunt, hordeo adiecto, bis die data aqua. Horum feturae initium admissionis facere oportet ab aequinoctio verno ad solstitium, ut partus idoneo tempore fiat; duodecimo enim mense die decimo aiunt nasci. Quae post tempus nascuntur, fere vitiosa atque inutilia existunt. Admittere oportet, cum tempus anni venerit, bis die, mane et vespere, per origam; sic appellatur qui admittit. Eo enim adiutante, equa alligata, celerius admittuntur, neque equi frustra cupiditate impulsi semen eiciunt. Quoad satis sit admitti, ipsae significant, quod se defendunt. Si fastidium saliendi est, scillae medium conterunt cum aqua ad mellis crassitudinem; tum ea re naturam equae, cum menses ferunt, tangunt; contra ab locis equae nares equi tangunt. Tametsi incredibile, quod usu venit, memoriae mandandum. Equus matrem salire cum adduci non posset, cum eum capite obvoluto auriga adduxisset et coegisset matrem inire, cum descendenti dempsisset ab oculis, ille impetum fecit in eum ac mordicus interfecit. Cum conceperunt equae, videndum ne aut laborent plusculum aut ne frigidis locis sint, quod algor maxime praegnatibus obest. Itaque in stabulis et umore prohibere oportet humum, clausa habere ostia ac fenestras, et inter singulas a praesepibus intericere longurios, qui eas discernant, ne inter se pugnare possint. Praegnatem neque implere cibo neque esurire oportet. Alternis qui admittant, diuturniores equas, meliores pullos fieri dicunt, itaque ut restibiles segetes esse exsuctiores, sic quotannis quae praegnantes fiant.
In decem diebus secundum partum cum matribus in pabulum prodigendum, ne ungulas comburat stercus tenellas. Quinquemestribus pullis factis, cum redacti sunt in stabulum, obiciendum farinam hordeaceam molitam cum furfuribus, et siquid aliud terra natum libenter edent. Anniculis iam factis dandum hordeum et furfures, usque quoad erunt lactantes. Neque prius biennio confecto a lacte removendum; eosque, cum stent cum matribus, interdum tractandum, ne, cum sint diiuncti, exterreantur; eademque causa ibi frenos suspendendum, et eculi consuescant et videre eorum faciem et e motu audire crepitus. Cum iam ad manus accedere consuerint, interdum imponere iis puerum bis aut ter pronum in ventrem, postea iam sedentem. Haec facere, cum sit trimus; tum enim maxime crescere ac lacertosum fieri. Sunt qui dicant post annum et sex menses eculum domari posse, sed melius post trimum, a quo tempore farrago dari solet. Haec enim purgatio maxime necessaria equino pecori. Quod diebus decem facere oportet, nec pati alium ullum cibum gustare. Ab undecimo die usque ad quartum decimum dandum hordeum, cottidie adicientem minutatim; quod quarto die feceris, in eo decem diebus proximis manendum. Ab eo tempore mediocriter exercendum et, cum consudarit, perunguendum oleo. Si frigus erit, in equili faciendus ignis.
Equi quod alii sunt ad rem militarem idonei, alii ad vecturam, alii ad admissuram, alii ad cursuram, non item sunt spectandi atque habendi. Itaque peritus belli alios eligit atque alit ac docet; aliter quadrigarius ac desultor; neque idem qui vectorios facere vult ad ephippium aut ad raedam, quod qui ad rem militarem, quod ut ibi ad castra habere volunt acres, sic contra in viis habere malunt placidos. Propter quod discrimen maxime institutum ut castrentur equi. Demptis enim testiculis fiunt quietiores, ideo quod semine carent. Ii cantherii appellati, ut in subus maiales, gallis gallinaceis capi. De medicina vel plurima sunt in equis et signa morborum et genera curationum, quae pastorem scripta habere oportet. Itaque ab hoc in Graecia potissimum medici pecorum hippiatroi appellati.
VIII.
Cum haec loqueremur, venit a Menate libertus, qui dicat liba absoluta esse et rem divinam paratam; si vellent, venirent illuc et ipsi pro se sacrificarentur. Ego vero, inquam, vos ante ire non patiar, antequam mihi reddideritis tertium actum de mulis, de canibus, de pastoribus. Brevis oratio de istis, inquit Murrius. Nam muli et item hinni bigeneri atque insiticii, non suopte genere ab radicibus. Ex equa enim et asino fit mulus, contra ex equo et asina hinnus. Uterque eorum ad usum utilis, partu fructus neuter. Pullum asininum a partu recentem subiciunt equae, cuius lacte ampliore fiunt, quod id lacte quam asininum ad alimonia dicunt esse melius. Praeterea educant eum paleis, faeno, hordeo. Matri suppositiciae quoque inserviunt, quo equa ministerium lactis cibum pullo praebere possit. Hic ita eductus a trimo potest admitti; neque enim aspernatur propter consuetudinem equinam. Hunc minorem si admiseris, et ipse citius senescit, et quae ex eo concipiuntur fiunt deteriora. Qui non habent eum asinum, quem supposuerunt equae, et asinum admissarium habere volunt, de asinis quem amplissimum formosissimumque possunt eligunt, quique seminio natus sit bono, Arcadico, ut antiqui dicebant, ut nos experti sumus, Reatino, ubi tricenis ac quadragenis milibus admissarii aliquot venierunt. Quos emimus item ut equos stipulamurque in emendo ac facimus in accipiendo idem, quod dictum est in equis. Hos pascimus praecipue faeno atque hordeo, et id ante admissuram et largius facimus, ut cibo suffundamus vires ad feturam, eodem tempore quo equos adducentes, itemque ut ineat equas per origas curamus. Cum peperit equa mulum aut mulam, nutricantes educamus. Hi si in palustribus locis atque uliginosis nati, habent ungulas molles; idem si exacti sunt aestivo tempore in montes, quod fit in agro Reatino, durissimis ungulis fiunt. In grege mulorum parando spectanda aetas et forma, alterum, ut in vecturis sufferre labores possint; alterum, ut oculos aspectu delectare queant. Hisce enim binis coniunctis omnia vehicula in viis ducuntur. Haec me Reatino auctore probares, mihi inquit, nisi tu ipse domi equarum greges haberes ac mulorum greges vendidisses. Hinnus qui appellatur, est ex equo et asina, minor quam mulus corpore, plerumque rubicundior, auribus ut equinis, iubam et caudam habet similem asini. Item in ventre est, ut equus, menses duodecim. Hosce item ut eculos et educant et alunt et aetatem eorum ex dentibus cognoscunt.
IX.
Relinquitur, inquit Atticus, de quadripedibus quod ad canes attinet, quod pertinet maxime ad nos, qui pecus pascimus lanare. Canes enim ita custos pecoris eius quod eo comite indiget ad se defendendum. In quo genere sunt maxime oves, deinde caprae. Has enim lupus captare solet, cui opponimus canes defensores. In suillo pecore tamen sunt quae se vindicent, verres, maiales, scrofae. Prope enim haec apris, qui in silvis saepe dentibus canes occiderunt. Quid dicam de pecore maiore? Cum sciam mulorum gregem, cum pasceretur et eo venisset lupus, ultro mulos circumfluxisse et ungulis caedendo eum occidisse, et tauros solere diversos adsistere clunibus continuatos et cornibus facile propulsare lupos. Quare de canibus quoniam genera duo, unum venaticum et pertinet ad feras bestias silvestres, alterum quod custodiae causa paratur et pertinet ad pastorem, dicam de eo ad formam artis expositam in novem partes.
Primum aetate idonea parandi, quod catuli et vetuli neque sibi neque ovibus sunt praesidio et feris bestiis non numquam praedae. Facie debent esse formosi, magnitudine ampla, oculis nigrantibus aut ravis, naribus congruentibus, labris subnigris aut rubicundis neque resimis superioribus nec pendulis subtus, mento suppresso et ex eo enatis duobus dentibus dextra et sinistra paulo eminulis, superioribus directis potius quam brocchis, acutos quos habeant labro tectos, capitibus et auriculis magnis ac flaccis, crassis cervicibus ac collo, internodiis articulorum longis, cruribus rectis et potius varis quam vatiis, pedibus magnis et latis, qui ingredienti ei displodantur, digitis discretis, unguibus duris ac curvis, solo ne ut corneo ne nimium duro, sed ut fermentato ac molli; a feminibus summis corpore suppresso, spina neque eminula neque curva, cauda crassa; latrato gravi, hiatu magno, colore potissimum albo, quod in tenebris facilius agnoscuntur, specie leonina. Praeterea feminas volunt esse mammosas aequalibus papillis. Item videndum ut boni seminii sint; itaque et a regionibus appellantur Lacones, Epirotici, Sallentini. Videndum ne a venatoribus aut laniis canes emas; alteri quod ad pecus sequendum inertes, alteri, si viderint leporem aut cervum, quod eum potius quam oves sequentur. Quare a pastoribus empta melior, quae oves sequi consuevit, aut sine ulla consuetudine quae fuerit. Canis enim facilius quid adsuescit, eaque consuetudo firmior, quae fit ad pastores, quam quae ad pecudes. Publius Aufidius Pontianus Amiterninus cum greges ovium emisset in Umbria ultima, quibus gregibus sine pastoribus canes accessissent, pastores ut deducerent in Metapontinos saltus et Heracleae emporium, inde cum domum redissent qui ad locum deduxerant, e desiderio hominum diebus paucis postea canes sua sponte, cum dierum multorum via interesset, sibi ex agris cibaria praebuerunt atque in Umbriam ad pastores redierunt. Neque eorum quisquam fecerat, quod in agri cultura Saserna praecepit: qui vellet se a cane sectari, ut ranam obiciat coctam. Magni interest ex semine esse canes eodem, quod cognati maxime inter se sunt praesidio. Sequitur quartum de emptione: fit alterius, cum a priore domino secundo traditus est. De sanitate et noxa stipulationes fiunt eaedem, quae in pecore, nisi quod hic utiliter exceptum est: alii pretium faciunt in singula capita canum, alii ut catuli sequantur matrem, alii ut bini catuli unius canis numerum obtineant, ut solent bini agni ovis, plerique ut accedant canes, qui consuerunt esse una.
Cibatus canis propior hominis quam ovis. Pascitur enim eduliis et ossibus, non herbis aut fronde. Diligenter ut habeat cibaria providendum. Fames enim hos ad quaerendum cibum ducet, si non praebebitur, et a pecore abducet; nisi si, ut quidam putant, etiam illuc pervenerint, proverbium ut tollant anticum vel etiam ut mython aperiant de Actaeone atque in dominum adferant dentes. Nec non ita panem hordeaceum dandum, ut non potius eum in lacte des intritum, quod eo consueti cibo uti a pecore non cito desciscunt. Morticinae ovis non patiuntur vesci carne, ne ducti sapore minus se abstineant. Dant etiam ius ex ossibus et ea ipsa ossa contusa. Dentes enim facit firmiores et os magis patulum, propterea quod vehementius diducuntur malae, acrioresque fiunt propter medullarum saporem. Cibum capere consuescunt interdiu, ubi pascuntur, vesperi, ubi stabulantur. Feturae principium admittendi faciunt veris principio; tum enim dicuntur catulire, id est ostendere velle se maritari. Quae tum admissae, pariunt circiter solstitium; praegnantes enim solent esse ternos menses. In fetura dandum potius hordeaceos quam triticeos panes; magis enim eo aluntur et lactis praebent maiorem facultatem. In nutricatu secundum partum, si plures sunt, statim eligere oportet quos habere velis, reliquos abicere. Quam paucissimos reliqueris, tam optimi in alendo fiunt propter copiam lactis. Substernitur eis acus aut quid item aliud, quod molliore cubili facilius educentur. Catuli diebus XX videre incipiunt. Duobus mensibus primis a partu non diiunguntur a matre, sed minutatim desuefiunt. Educunt eos plures in unum locum et inritant ad pugnandum, quo fiunt acriores, neque defatigari patiuntur, quo fiunt segniores. Consue quoque faciunt ut alligari possint primum levibus vinclis; quae si abrodere conantur, ne id consuescant facere, verberibus eos deterrere solent. Pluviis diebus cubilia substernenda fronde aut pabulo duabus de causis: ut ne oblinantur aut perfrigescant. Quidam eos castrant, quod eo minus putant relinquere gregem; quidam non faciunt, quod eos credunt minus acres fieri. Quidam nucibus Graecis in aqua tritis perungunt aures et inter digitos, quod muscae et ricini et pulices soleant, si hoc unguine non sis usus, ea exulcerare. Ne vulnerentur a bestiis, imponuntur his collaria, quae vocantur melium, id est cingulum circum collum ex corio firmo cum clavulis capitatis, quae intra capita insuitur pellis mollis, ne noceat collo duritia ferri; quod, si lupus aliusve quis his vulneratus est, reliquas quoque canes facit, quae id non habent, ut sint in tuto. Numerus canum pro pecoris multitudine solet parari; fere modicum esse putant, ut singuli sequantur singulos opiliones. De quo numero alius alium modum constituit, quod, si sunt regiones, ubi bestiae sint multae, debent esse plures, quod accidit his qui per calles silvestres longinquos solent comitari in aestiva et hiberna. Villatico vero gregi in fundum satis esse duo, et id marem et feminam. Ita enim sunt adsiduiores, quod cum altero item alter fit acrior, et si alteruter aeger est, ne sine cane grex sit.
X.
Cum circumspiceret, nequid praeterisset, Hoc silentium, inquam, vocat alium ad partes. Relicum enim in hoc actu, quot et quod genus sint habendi pastores. Cossinius: Ad maiores pecudes aetate superiores, ad minores etiam pueros, utrosque horum firmiores qui in callibus versentur, quam eos qui in fundo cotidie ad villam redeant (itaque in saltibus licet videre iuventutem, et eam fere armatam, cum in fundis non modo pueri sed etiam puellae pascant). Qui pascunt, eos cogere oportet in pastione diem totum esse, pascere communiter, contra pernoctare ad suum quemque gregem, esse omnes sub uno magistro pecoris; eum esse maiorem natu potius quam alios et peritiorem quam reliquos, quod ei qui aetate et scientia praestat animo aequiore reliqui parent. Ita tamen oportet aetate praestare, ut ne propter senectutem minus sustinere possit labores. Neque enim senes neque pueri callium difficultatem ac montium arduitatem atque asperitatem facile ferunt, quod patiendum illis, qui greges secuntur, praesertim armenticios ac caprinos, quibus rupes ac silvae ad pabulandum cordi. Formae hominum legendae ut sint firmae ac veloces, mobiles, expeditis membris, qui non solum pecus sequi possint, sed etiam a bestiis ac praedonibus defendere, qui onera extollere in iumenta possint, qui excurrere, qui iaculari. Non omnis apta natio ad pecuariam, quod neque Bastulus neque Turdulus idonei, Galli appositissimi, maxime ad iumenta. In emptionibus dominum legitimum sex fere res perficiunt: si hereditatem iustam adiit; si, ut debuit, mancipio ab eo accepit, a quo iure civili potuit; aut si in iure cessit, qui potuit cedere, et id ubi oportuit; aut si usu cepit; aut si e praeda sub corona emit; tumve cum in bonis sectioneve cuius publice veniit. In horum emptione solet accedere peculium aut excipi et stipulatio intercedere, sanum esse, furtis noxisque solutum; aut, si mancipio non datur, dupla promitti, aut, si ita pacti, simpla. Cibus eorum debet esse interdius separatim unius cuiusque gregis, vespertinus in cena, qui sunt sub uno magistro, communis. Magistrum providere oportet ut omnia sequantur instrumenta, quae pecori et pastoribus opus sunt, maxime ad victum hominum et ad medicinam pecudum. Ad quam rem habent iumenta dossuaria domini, alii equas, alii pro iis quid aliud, quod onus dorso ferre possit.
Quod ad feturam humanam pertinet pastorum, qui in fundo perpetuo manent, facile est, quod habent conservam in villa, nec hac venus pastoralis longius quid quaerit. Qui autem in saltibus et silvestribus locis pascunt et non villa, sed casis repentinis imbres vitant, iis mulieres adiungere, quae sequantur greges ac cibaria pastoribus expediant eosque assiduiores faciant, utile arbitrati multi. Sed eas mulieres esse oportet firmas, non turpes, quae in opere multis regionibus non cedunt viris, ut in Illyrico passim videre licet, quod vel pascere pecus vel ad focum afferre ligna ac cibum coquere vel ad casas instrumentum servare possunt. De nutricatu hoc dico, easdem fere et nutrices et matres. Simul aspicit ad me et, ut te audii dicere, inquit, cum in Liburniam venisses, te vidisse matres familias eorum afferre ligna et simul pueros, quos alerent, alias singulos, alias binos, quae ostenderunt fetas nostras, quae in conopiis iacent dies aliquot, esse eiuncidas ac contemnendas. Cui ego, Certe, inquam; nam in Illyrico hoc amplius, praegnatem saepe, cum venit pariendi tempus, non longe ab opere discedere ibique enixam puerum referre, quem non peperisse, sed invenisse putes; nec non etiam hoc, quas virgines ibi appellant, non numquam annorum viginti, quibus mos eorum non denegavit, ante nuptias ut succumberent quibus vellent et incomitatis ut vagari liceret et filios habere. Quae ad valitudinem pertinent hominum ac pecoris et sine medico curari possunt, magistrum scripta habere oportet. Is enim sine litteris idoneus non est, quod rationes dominicas pecuarias conficere nequiquam recte potest. De numero pastorum alii angustius, alii laxius constituere solent. Ego in octogenas hirtas oves singulos pastores constitui, Atticus in centenas. Greges ovium si magni sunt, quos miliarios faciunt quidam, facilius de summa hominum detrahere possis, quam de minoribus, ut sunt et Attici et mei. Septingenarii enim mei; tu, opinor, octingenarios habuisti, nec tamen non, ut nos, arietum decumam partem. Ad equarum gregem quinquagenarium bini homines, utique uterque horum ut secum habeat equas domitas singulas in his regionibus, in quibus in stabula solent equas abigere, ut in Apulia et in Lucanis accidit saepe.
XI.
Quoniam promissa absolvimus, inquit, eamus. Si quidem, inquam, adieceritis de extraordinario pecudum fructu, ut praedictum est, de lacte in eo et tonsura. Lacte est omnium rerum, quas cibi causa capimus, liquentium maxime alibile, et id ovillum, dein caprinum. Quod autem maxime perpurget, est equinum, tum asininum, dein bubulum, tum caprinum. Sed horum sunt discrimina quaedam et a pastionibus et a pecudum natura et a mulgendo: a pastionibus, quod ad alendum utile quod fit ab hordeo et stipula et omnino arido et firmo cibo pecude pasta; ad perpurgandum ab ea, quae a viridi pasta, eo magis, si fuerit ex herbis, quae ipsae sumptae perpurgare solent corpora nostra; a pecudum natura, quod lac melius est a valentibus et ab his quae nondum veteres sunt, quam si est contra. A mulgendo atque ortu optimum est id quod neque nimium longe abest a mulso neque a partu continuo est sumptum. Ex hoc lacte casei qui fiunt, maximi cibi sunt bubuli et qui difficillime transeant sumpti, secundo ovilli, minimi cibi et qui facillime deiciantur caprini. Et etiam est discrimen, utrum casei molles ac recentes sint, an aridi et veteres, cum molles sint magis alibiles, in corpore non resides, veteres et aridi contra. Caseum facere incipiunt a vergiliis vernis exortis ad aestivas vergilias. Mulgent vere ad caseum faciundum mane, aliis temporibus meridianis horis, tametsi propter loca et pabulum disparile non usque quaque idem fit. In lactis duos congios addunt coagulum magnitudine oleae, ut coeat, quod melius leporinum et haedinum quam agninum. Alii pro coagulo addunt de fici ramo lac et acetum, aspergunt item aliis aliquot rebus, quod Graeci appellant alii opon alii dakryon. Non negarim, inquam, ideo aput divae Ruminae sacellum a pastoribus satam ficum, ibi enim solent sacrificari lacte pro vino et lactentibus. Mamma enim rumis, ut ante dicebant; a rumi etiam nunc dicuntur subrumi agni, lactantes a lacte. Quin aspergi solent sales, melior fossilis quam marinus.
De tonsura ovium primum animadverto, antequam incipiam facere, num scabiem aut ulcera habeant, ut, si opus est, ante curentur, quam tondeantur. Tonsurae tempus inter aequinoctium vernum et solstitium, cum sudare inceperunt oves, a quo sudore recens lana tonsa sucida appellata est. Tonsas recentes eodem die perungunt vino et oleo, non nemo admixta cera alba et adipe suilla; et si ea tecta solet esse, quam habuit pellem intectam, eam intrinsecus eadem re perinungunt et tegunt rursus. Siqua in tonsura plagam accepit, eum locum oblinunt pice liquida. Oves hirtas tondent circiter hordeaceam messem, in aliis locis ante faenisecia. Quidam has bis in anno tondent, ut in Hispania citeriore, ac semenstres faciunt tonsuras; duplicem impendunt operam, quod sic plus putant fieri lanae, quo nomine quidam bis secant prata. Diligentiores tegeticulis subiectis oves tondere solent, nequi flocci intereant. Dies ad eam rem sumuntur sereni, et iis id faciunt fere a quarta ad decimam; cum sole calidiore tonsa, ex sudore eius lana fit mollior et ponderosior et colore meliore. Quam demptam ac conglobatam alii vellera, alii vellimna appellant; ex quo vocabulo animadverti licet prius in lana vulsuram quam tonsuram inventam. Qui etiam nunc vellunt, ante triduo habent ieiunas, quod languidae minus aegre radices lanae retinent.
Omnino tonsores in Italiam primum venisse ex Sicilia dicuntur p. R. c. a. CCCCLIII, ut scriptum in publico Ardeae in litteris exstat, eosque adduxisse Publium Titinium Menam. Olim tonsores non fuisse adsignificant antiquorum statuae, quod pleraeque habent capillum et barbam magnam.
Suscipit Cossinius: Fructum ut ovis e lana ad vestimentum, sic capra e pilis ministrat ad usum nauticum et ad bellica tormenta et fabrilia vasa. Neque non quaedam nationes harum pellibus sunt vestitae, ut in Gaetulia et in Sardinia. Cuius usum aput anticos quoque Graecos fuisse apparet, quod in tragoediis senes ab hac pelle vocantur diphtheriae et in comoediis qui in rustico opere morantur, ut aput Caecilium in Hypobolimaeo habet adulescens, aput Terentium in Heautontimorumeno senex. Tondentur, quod magnis villis sunt, in magna parte Phrygiae; unde cilicia et cetera eius generis solent fieri. Sed quod primum ea tonsura in Cilicia sit instituta, nomen id Cilicas adiecisse dicunt.
Illi hoc, neque ab hoc quod mutaret Cossinius. Et simul Vituli libertus in urbem ueniens ex hortis devertitur ad nos et, Ego ad te missus, inquit, ibam domum rogatum ne diem festum faceres breviorem et mature venires. Itaque discedimus ego et Scrofa in hortos ad Vitulum, Niger Turrani noster, illi partim domum, partim ad Menatem.